- PROSUMNUS vel potius Prosymnus
- PROSUMNUS vel potius Prosymnusde quo sic Arnob. l. 5.Cum inter homines, inquiunt. esset adhuc Nysius, et Semeleius Liber, nôsse inferos expetivit, et sub Tartari sedibus quidnam rerum ageretur, inquirere: sed cupiditas haec eius nonnullis difficultatibus impediebatur, quod qua iret ac pergeret, inscitiâ itineris nesciebat. Prosumnus quidam exoritur, ignominiosus amator Dei, atque in nefarias libidines saetis pronus; qui se ianuam Ditis, atque Acherusios aditus pollicetur indicaturum, si sibi gereret morem Deus, atque uxorias voluptates pateretur ex se carpi. Deus facilis iurat potestatis futurum ac voluntatis se eius, sed cum primum ab inferis compos voti atque expeditionis redisset. Viam comiter Prosumnus edisserit, atque in limine ipso prostituit infer orum. Intere a dum Liber Stygem, Cerberum, Furias, atque alias res omnes curiosâ inquisitione collustrat, ex viventium numero ind???c ille decedit, atque ex more sepelitur bumanô: emergit ab inferis Evius et recognoscit exstinctum ducem. Qui ut fidem impleret pacti, et iurandi solveret religione se iuris, locum pergit ad funeris, et ficorum ex arbore ramum validissimum praesecans, dolat, runcinat, levigat et humani speciem fabricatur in penis: figit super aggerem tunuli, et postica ex parte nudatus, accedit, subdit, insidit. Lasciviâ deinde furentis assumptâ, huc atque illuc clunes torquet, et medicatur ab ligno pati quod iamdudum in veritate promiserat. Fabulam hanc narrat Clemens, Protreptico, Theodoretus de Martyribus. Serm. 8. Gregor. Nazianzenus ςτηλιτευτικῷ ss. Hyginus, Poetico Astron. p. 186. Pausan. in Corinthiacis, Πολύμνον vocat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.